Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 1.18 Cic. Rep. 1.20 () >>Cic. Rep. 1.22

1.19

Tum Philus: Non mihi videtur, inquit, quod hi venerunt, alius nobis sermo esse quaerendus, sed agendum accuratius et dicendum dignum aliquid horum auribus. Hic Laelius: Quid tandem agebatis, aut cui sermoni nos intervenimus? [Note] Quaesierat ex me Scipio, quidnam sentirem de hoc, quod duo soles visos esse constaret. [Note] Ain vero? Phile, iam explorata nobis sunt ea, quae ad domos nostras quaeque ad rem publicam pertineant? siquidem, quid agatur in caelo, quaerimus. Et ille: An tu ad domos nostras non censes pertinere scire, quid agatur et quid fiat domi? quae non ea est, quam parietes nostri cingunt, sed mundus hic totus, quod domicilium quamque

-- --

patriam di nobis communem secum dederunt, cum praesertim, si haec ignoremus, multa nobis et magna ignoranda sint. Ac me quidem, ut hercule etiam te ipsum, Laeli, omnisque avidos sapientiae cognitio ipsa rerum consideratioque delectat. 1.20 Tum Laelius: Non inpedio, praesertim quoniam feriati sumus; sed possumus audire aliquid an serius venimus? [Note] Nihil est adhuc disputatum, et, quoniam est integrum, libenter tibi, Laeli, ut de eo disseras, equidem concessero. [Note] Immo vero te audiamus, nisi forte Manilius interdictum aliquod inter duos soles putat esse componendum, ut ita caelum possideant, ut uterque possederit. Tum Manilius: Pergisne eam, Laeli, artem inludere, in qua primum excellis ipse, deinde sine qua scire nemo potest, quid sit suum, quid alienum? Sed ista mox; nunc audiamus Philum, quem video maioribus iam de rebus quam me aut quam P. Mucium consuli.

ch. 14



Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 1.18 Cic. Rep. 1.20 () >>Cic. Rep. 1.22

Powered by PhiloLogic